CINNABARI

CINNABARI
CINNABARI
Graece Κιννάβαρι absolute, genus minii, quod solum vetustissimis fuit cognitum temporibus, nondum inventô Hispanicô: χρῶμα per excellentiam dictum, unde Graecia recentior καλλίχρουν etiam vocabat, h. c. pulchrum colorem. A cuius similitudine nomen accepit Cinnabari Indicum et Libycum, patriae cognomine semper additô: quod sanguinem draconis ab elephante elisr esse putârunt Veterum quidam, uti videre est apud Plin. l. 33. c. 7. Nostrum sanguinem draconis, arboris in Fortunatis Insulis nascentis, quas Canarias vocant, ait Dalechampius ad l. Certe iam priscorum temporibus Arrianus Periplo notavit, Cinnabari lacrimam esse arboris, γίνεται δ᾿ ἐν αὐτῆ καὶ κιννάβαρι το λεγόμενον Ι᾿νδικον, ἀπὸ τῶ δένδρων, ὡς δάκρν συναγόμενον. Narratque Cadamustus, Navigat. v. 4. fructum eius arbotis similem esse ceraso, coloris caerulei; arbores porro illas certô anni tempore incidi, annô vero proxime sequenti fluere lacrimam. Idem, Insulas, arborum harum feraces, incolis Draconum silvam appellari, qui advenas hôc nomine per iocum absterrere soleant, addit. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 167. 199. et 1152. ubi κιννάβαρι ἀληθινὸν χρῶμα, verum colorem, i. e. rubrum seu coccineum, Hesychio appellari, inter alia notat; ut et aliquid infra voce Ochra. Eô Veteres monochromata pinxisse, idem Plinius auctor est, ubi supra. Postmodum eiusdem eximius in subscriptionibus Epistolarum usus fuit, in Imperio Constantinopol. Aureis enim bullis Imperator mann suâ subscribedat plerumque singulari quôdam genere encausti: unde Leo Imperator, l. 6. C. de div. Rescr. purpureae inscriptionis, et cocti muricis tritique conchylit, meminit: Nicetas Imperatorias literas rubras, et conchae sanguine pictas. vocat in Manuele Comneo, l. 1. adhiberique hisce illa in Aureis Bullis verba solebaut, δἰ ἐρυθρῶν γραμμάτων τῆς βασιλικῆς χειρός. Aliquando tamen et Cinnabari utebantur: quod Alexius Comnenus indigitat in Novel. Tom.
2. p. 186. ubi edicit, ne imposterum cuiuscumque Rescripti ratio habeatur, quod alicui Iudicum transmissum ad se litem exhibere prohibeat, κἄν διὰ κινναβάρεως ὑπόσεσημασ μένη τυγχάνῃ, Licet miniô forte subscriptum sit. Gregorius item Dialogus, Ep. 1. ad Leonem Isaur. apud Baronium, Annal. tom. 9. καὶ τέως πρῶτον καὶ ἐξαίρετον, ὅτι τὰ σὰ γράμματα καὶ ουκ ἀλλότρια ταῖς βασιλικαῖσ σφραγῖσιν ἐσφραγισυνία ἀσφαλῶς καὶ ἔσωθεν ἀσφαλεῖς ὑπόγραφαὶ διὰ κινναβάρεως ἰδιόχειροί σου ὡς ἔιθιςτο βασιλεῦσιν ὑπόγράφειν, Inprimis autem et praecipue quod literae tuae et non alienae sigillis Imperatoriis obsignatae diligenter essent et accurate intus subscriptiones per Cinnabarim, propria manu tua, ut mos est, Imperatoribus subscribere. Vide Ioh. Kirchmann. de Annulis, c. 8. Sed et adhibebatur Cinnabarus, in titulis et capitulis librorum: titulis item legum, ut Vossius haber de Arte Gramm. l. 1. c. 39. et nos infra dicemus, ubi de Minio. Imo et eôdem faciem infecisse olim Gothi videntur. Isidorus, Origin. l. 19. c. 23. Nonnulae etiam geutes non sulum in vestibus, sed et in corpore aliqua sibi propria, quasi insignia, vendicant, ut videmus cirros Germanorum, granos et cinnabar Gotherum. Nisi forte id vocabuli referas, ad colorem vestium
Gothicarum, quae rubricatae erant, etc. Vide de Cinnabaris usu, in literarum subscriptionibus inprimis, plura apud Car. du Fresne. Not. ad Annam Commenam, Camillum Peregrinum, Histor. Benevent. Tom. 1. p. 232. et Michaelem Monachum in Sanctuario Capuano, ubi hi duo, Principes quoave et Archiepiscopos Capuanos, urbricâ pariter in diplomatum suorum descriptione uti consuevisse, tradunt, apud eundem Car. du Fresne Glossar. aliquid etiam infra voce Slate.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Dracaena cinnabari — at Dixsam plateau Conservation status …   Wikipedia

  • Dracaena cinnabari — Systematik Monokotyledonen Ordnung: Spargelartige (Asparagales) …   Deutsch Wikipedia

  • Dracaena cinnabari — Saltar a navegación, búsqueda ? Dracaena cinnabari Dracaena cinnabari en la meseta de Dixsam …   Wikipedia Español

  • Dracaena cinnabari — Dragonnier de Socotra Dragonnier de Socotra …   Wikipédia en Français

  • Dracaena cinnabari — cinoberinė dracena statusas T sritis vardynas apibrėžtis Draceninių šeimos dažinis augalas (Dracaena cinnabari), paplitęs Afrikoje. Iš jo gaunami lipai. atitikmenys: lot. Dracaena cinnabari angl. Socotra dragontree šaltinis Valstybinės lietuvių… …   Lithuanian dictionary (lietuvių žodynas)

  • Dracaena cinnabari — ID 28434 Symbol Key DRCI3 Common Name Socotra dragontree Family Agavaceae Category Monocot Division Magnoliophyta US Nativity Cultivated, or not in the U.S. US/NA Plant Yes State Distribution N/A Growth Habit N/A …   USDA Plant Characteristics

  • Dracaena cinnabari Balf. f. — Symbol DRCI3 Common Name Socotra dragontree Botanical Family Agavaceae …   Scientific plant list

  • Dragonnier De Socotra — Dragonnier de Socotra …   Wikipédia en Français

  • Dragonnier de Socotra — Dragonnier de Socotra …   Wikipédia en Français

  • Dragonnier de socotra — Dragonnier de Socotra …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”